- GLEICHENSIS Familia
- GLEICHENSIS Familiain Germania illustris. Floruit haec Comitum stirps diu in Thuringia; orra secundum quosdam a Witikindo cogn. Nigro, quem in Baptismo Ludovicum dictum et a Carolo Mag. Andegavensi Comitatui praefectum, tradunt. Huic enim Witikindum vel Carolum Schwarzburgicorum et Walpertum seu Ludovicum satorem Gleichensium, filios assignant. Circa principium saeculi decimi quinti, in Ernesti liberis Henrico et Ernesto, divisa est Familia in ramos duos. Blanckenhemius, (a quo etiam alius surculus Dominorum de Rhemda in Georgio Rudolpho A.C. 1596. terminatus protuberavit) ab Henrico venit, et in Walrabio eu Volratho, Dorotheae Susannae, Georgio Dn. de Moersburg nuptae Parente, desiit. Altera Dominorum de Thonna linea ab Ernesto copit, et postquam accessit a Walpurgi Spiegelbergica Georgii Com. Gleichensis uxore, Pymontana hereditas. tota iterum in Ioh. Ludovico, defuncto A.C. 1629. vel 1639. defecit. Hereditas autem non uni obtigit, interim titulus Gleichensis, praeter domum Hohenloicam, etiam Hatsfeldiis usurpatur. Ultimorum familiae huius masculorum Progenitores sic habent. Ernestus Com. ex Margaretha Hennenbergica,filia Henrici Com. pater fuit Sigismundi, exstincti A.C. 1492. Quo et Agnete Querfortiâ, natus Sigismundus, Elisabetham Isenburgicam sibi iunxit, genuitque ex ea Philippum, qui Obiit A.C. 1535. ex Margaretha Schoenburg. Pater Georgii, qui Defunctus, A.C. 1570. reliquit ex Walpurgi de Spiegelberg et Pyrmont, Philippum Ernestum, maritum Annae Agnetis Hohenloicae, Ioh. Ludovicum, cui Erdmdis Iuliana Honstenia nupta et Georgium; quorum medius, ultimus stirpis suae, Obiit A. C. 1639. Phil. Iac. Spener. Theatr. Part. I. p. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.